VICARIUS Inquisitoris

VICARIUS Inquisitoris
VICARIUS Inquisitoris
in Ecclesia Romana Magistratus est, qui absente Inquisitore negotium Inquisitionis promovit: quales ordinario ab ipsis Inquisitoribus institui solent, per Bullam Clementis VII. Cum sicut. Neque unum tantum aut alterum, sed plures interdum Vicarios Inquisitori potestas constituendi est, cum eius provincia late pater, ac multae in ea civitates continentur. Et quidem Vicario huic Generali Inquisitor vices suas plene cornmittere potest, exceptâ solummodo definitivâ omnium impaenitentium et relapsorum sententiâ, quam sibi reservat soli Inquisitor ordinatio: qui et Solus institutum a se Vicarium deponere potest. Aliquando tamen Papa Commissarium constituit, qui indistincte omnibus privilegiis gaudet, quibus ipse Inquisitor, quod in Commissario ab Inquisitore constituto non obtinet, qui per omma Inquisitori non aequatur, sed eô inferior est. Alii sunt Vicarii, in singulis civitatibus instituti, quos Vicarios foraneos vocant; His regulariter non solet concedi, nisi instructio offensivi processus, unde neminem possunt carceribus mancipare, nisi Inquisitore praemonitô, aut in casu necessitatis. Qua de re plura apud Linborchium, Histor. Inquisit. l. 2. c. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”